ORDO CELEBRANDI MATRIMONIUM Ordo celebrandi Matrimonium intra Missam pro sponsis. IN CELEBRATIONE MATRIMONII Quoties Mat
411 2 210KB
ORDO CELEBRANDI MATRIMONIUM Ordo celebrandi Matrimonium intra Missam pro sponsis. IN CELEBRATIONE MATRIMONII Quoties Matrimonium intra Missam celebratur, adhibetur hæc Missa ritualis, cum colore albo vel festivo. Occurrentibus vero diebus, qui sub nn. 1-4 tabulæ dierum liturgicorum recensentur, adhibetur Missa de die, retentis in ea benedictione nuptiali, atque, pro opportunitate, formula benedictionis finalis propria. Si tamen, tempore Nativitatis et per annum, Missa, in qua dominica die Matrimonium celebratur, a communitate parœciali participatur, adhibetur Missa de dominica. Quamvis Missæ formularia integra, commoditatis causa, proponantur, omnes textus, orationum præsertim et benedictionis nuptialis, pro opportunitate cum aliis commutari possunt. A Ant. ad introitum Cf. Ps 19, 3.5 Mittat vobis Dóminus auxílium de sancto, et de Sion tueátur vos. Tríbuat vobis secúndum cor vestrum, et omne consílium vestrum confírmet (T.P. allelúia). B Ant. ad introitum Cf. Ps 89, 14.17 Repléti sumus mane, Dómine, misericórdia tua, et exsultávimus et delectáti sumus ómnibus diébus nostris. Sit splendor Dómini super nos et super ópera mánuum nostrárum (T.P. allelúia). C Ant. ad introitum Cf. Ps 144, 2.9 Per síngulos dies benedícam tibi, Dómine, et laudábo nomen tuum in sæculum sæculi, quia suávis es univérsis, et miseratiónes tuæ super ómnia ópera tua (T.P. allelúia). RITUS INITIALES 52. Sacerdos ad altare accedit, ipsumque salutat profunda inclinatione et osculo veneratur. Póstea sedem petit. Tunc, facto signo crucis, adstantes salutat, unam adhibens formulam ex his quæ in Missali Romano proponuntur. Deinde
nupturientes et adstantes alloquitur, ut eorum animos ad Matrimonium celebrandum disponat. Ad hanc celebratiónem peragéndam, fratres caríssimi, in domum Dómini exsultántes convenímus, N. et N. circumstántes in die qua domum suam cóndere inténdunt. Illis vero hora hæc singuláris est moménti. Quaprópter ánimi afféctu nostráque amicítia necnon oratióne fratérna eis assistámus. Verbum quod Deus nobis hódie lóquitur una cum eis attente audiámus. Deínde cum Ecclésia sancta, per Christum Dóminum nostrum Deum Patrem supplíciter deprecémur, ut hos fámulos suos nupturiéntes benígnus suscípiat, benedícat unúmque semper fáciat. Vel: N. et N., Ecclésia in vestro gáudio partem habet et magno corde vos recípit, una cum paréntibus et amicis vestris, in die qua coram Deo Patre nostro totíus vitæ consórtium inter vos constituítis. Exáudiat vos Dóminus in die lætítiæ vestræ. Mittat vobis auxílium de cælo et tueátur vos. Tríbuat vobis secúndum cor vestrum et ímpleat omnes petitiónes vestras. 53. Omittitur actus pænitentialis. Dicitur Gloria in excelsis 54. Collecta A Orémus. Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris, et institútis tuis, quibus propáginem humáni géneris ordinásti, benígnus assíste, ut quod te auctóre coniúngitur, te auxiliánte servétur. Per Dóminum. (OCM 227) Vel: Deus, qui, in humáno génere creándo, unitátem inter virum et muliérem esse voluísti, fámulos tuos, qui coniugáli copulándi sunt foédere, uníus vínculo dilectiónis astrínge, ut, quos in caritáte fructificáre largíris, ipsíus caritátis testes esse concédas. Per Dóminum.(OCM 224)
B Collecta Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris, et super hos fámulos tuos (N. et N.) grátiam tuam benígnus effúnde, ut qui apud tua coniungúntur altária in mútua caritáte firméntur. Per Dóminum. (OCM 225) Vel: Deus, qui tam excellénti mystério coniugále vínculum consecrásti, ut Christi et Ecclésiæ sacraméntum præsignáres in foédere nuptiárum, præsta, quǽsumus, his fámulis tuis, ut, quod fide percípiunt, ópere persequántur. Per Dóminum. (OCM 223)
C Collecta Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut hi fámuli tui, nuptiárum sacraménto iungéndi, in fide quam profiténtur accréscant, et sóbole fidéli tuam ditent Ecclésiam. Per Dóminum. (OCM 226) Vel: Deus, qui mundi crescéntis exórdio multiplicátæ proli benedícis, propitiáre supplicatiónibus nostris et super hos fámulos tuos (N. et N.) opem tuæ benedictiónis infúnde, ut in coniugáli consórtio afféctu cómpari, mente consí